- BIBER vel BIBERIS
- BIBER vel BIBERISmasculin. in Concilio Nannetensi c. 15. apud Hincmarum Remens. in Capitulis ad Presbyteros c. 15. et 16. ut et in Regulis compluribus Monachorum, potio est, seu liquoris haustus sive sorbitio, Gall. Breuvage vel Boisson. Hinc Biberes Nonales, pocula quae Monachis post Nonas exactas et decantatas propinantur in aestate, quâ aestus provocat sitim, ut est in Regula Magistri c. 13. et 27. Ekkehardus iunior de Casibus S. Galli c. 11. Sonatur ad Nonam quâ peractâ invitat tandem Abbas ommes (Episcopos) pariter ad Nonales Fratrum, quibus conscripti essent, Biberes. etc. Refectio Nonae dicitur, in Regula Bened. c. 29. ubi duplicem statuit Refectionem quottidianam, Sextae et Nonae. In libro Usuum Cisterciensium c. 8 3. inscribitur, de Bibere post Nonam. Ebrardus Bethuniensis in Graecismo c. 15.------ Tertia prandere postulat, ut solitum est,Vescitur ac nonâ merendâ messor in horâ, etc.Indidem Biberagium, seu Beveragium, Gallis Vin du marche, Breuvage, Ital. Beveraggio, quod praeter pretium corollarii vice in emptionibus conceditur, in Chronic Senon. l. 3. c. 5. alibique passim, apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.